PULVEREA Volutatio

PULVEREA Volutatio
PULVEREA Volutatio
apud Tertullian. de Pallio, c. 4. Studia palaestrae male senescentia et laborantia et lutea unctio et pulverea volutatio, et arida saginatio etc. terminus palaestrae. Postquam enim legitimô oleô uncti erant Palaestrici, alii lutô sese totos opplere solebant, alii pulvere sese aspergebant; quem utrumque modum hîc Tertullianus complexus est; luteam unctionem τὴν πήλωσιν, pulveream volutationem, τὴν κόνισιν vocans. Sic Luciano Γυμνασ. postquam deunctione hac dixit, pergit ad volutationem pulveream, verbis, quae Latine sic habent: Alii vero sub dio aulae idem faciunt, non quidem in luto, sed arenam hanc profundam e fossa eruentes contaminant se ipsos et pulvere aspergunt, gallorum gallinaceorum instar, ut minus lubrici sint in conflictibus, ut pote sabulo faciente, ut in sicco firmiores sint mutuae prehensiones. Post oleum nempe et ceroma, alii in luto, alii pulvere volutabantur, diversô utrique fine et respectu. Qui lutô sese inliniebant, id eâ ratione faciebant, ut lubricâ cute ansam non darent antagonistis, quâ prendi possent, aut teneri, ut λαβὴν scil. effugerent. Illi contra, qui pulveris tactu sese inspargebant, hoc captabant, ne manus laberentur in apprehendendo
Antagonistarum corporee. Firmiorem namque λαβην praebebat pulveris conspersio: Utrique tamen oleô prius vel ceromate ungebantur. Hinc Plut. in Sympos. palaestram tribus his constare scribit; pulvere, lutô et ceromate etc. Vide Salmas. ad loc. supra Lutea unctio, et infra in voce Pulvis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • LUTEA Unctio Athletarum — memorata Tertulliano de Pallio c. 4. sub init. Unde gentium in provinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodavit, studia Poalestrae male senescentia et cassum laborantia et lutea unctio, et pulverea volutatio et arida… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARIDA Saginatio — apud Tertullian. de Pallio c. 4. Et lutea unctin et pulverea volutatio et arida saginatio: Viro maximo est ξηραλοιφὴ, Salmasio ξηροφαγία, quae Athletarum propria. Saginari autem de illis inprimis: Ita namque Curtius Dioxippum pugilem, saginati… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”